HISTORIA LIBRI JOSUE

CAPUT IV: De circumcisione in Galgalis

#Jos. V#Psal. CXIII

Eo tempore ex praecepto Domini circumcidit Josue populum secundo cultris lapideis, tamen Hebraeus habet novaculis acutis, nec intelligendum est quod idem homo iterum circumcideretur; sed parvuli, qui nati fuerant in deserto per quadraginta annos incircumcisi erant, alii ex mandato Domini, alii vero ex negligentia parentum, alii vero ex eorumdem cautela, ne forte mox circumcisis attolleretur nubes, et necesse haberent progredi, et sic periclitarentur parvuli. Facta autem circumcisione dixit Dominus ad Josue: Hodie abstuli a vobis opprobrium Aegypti, id est praeputium, quod apud Hebraeos erat opprobrium immunditiae gentium. Ob hoc vocatum est nomen loci illius collis praeputiorum, vel Galgala, id est revelatio, quasi sanctificatio, secundum illud: Facta est Judaea sanctificatio ejus. Potest tamen dici, opprobrium ab eis ablatum, servitus Aegypti, et labor deserti, quod congruit, secundum aliam nominis interpretationem. Interpretatur enim Galgala libertas. Porro mansit populus in castrorum loco donec sanaretur, et fecerunt Phase quarta decima die ad vesperam in campestribus Jericho, quod nondum nisi bis factum fuerat: primo in finibus Aegypti circa Ramasse; secundo ad radicem montis Sina, secundo anno egressionis. Ex tunc intermissum fuerat, cum circumcisione, usque ad terram promissionis. Et comederunt de fructibus terrae die altero azymos panes, et polentam ejusdem anni. Est autem polenta grana tosta, et manibus confricata ad modum grani pilo tusi. Et dicitur polenta, quasi polrenta. Quidam tamen tradunt polentam esse pultes de purgatissima farina factas. Et dictam polentam, quasi pollentam, a polline quod est purgatissima farina, cujus nominativus est pollen, vel pollens. Statimque defecit eis manna, quo aliti fuerant quadraginta annis.